NOCTES ATTICAE – Aulus Gellius

PRAEFATIO

13 Quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam scrupulosa et anxia, vel ex grammatica vel ex dialectica vel etiam ex geometrica,​ quodque erunt item paucula remotiora super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere, quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia. Non enim fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quae virum civiliter eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non inutile, at quidem certe indecorum est. 14 Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tempus voluptasque erit lucubratiunculas istas cognoscere, petitum impetratumque volumus, ut in legendo quae pridem scierint non aspernentur quasi nota invulgataque.”

19 Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, percontando, scribendo, commentando, numquam voluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus vigilias vigilarunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant​ a ‘Noctibus’ his procul, atque alia sibi oblectamenta quaerant.”

22 Volumina commentariorum ad hunc diem viginti iam facta sunt.”

24 Progredietur ergo numerus librorum, diis bene iuvantibus, cum ipsius vitae, quantuli quomque fuerint progressibus, neque longiora mihi dari spatia vivendi volo quam dum ero ad hanc quoque facultatem scribendi commentandique idoneus.”

LIBER I

1.1 Plutarchus in libro quem de Herculis quam diu inter homines fuit, animi corporisque ingenio atque virtutibus conscripsit, scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram philosophum dicit in reperienda modulandaque status longitudinisque eius praestantia.”

3.6 ipse tacitus ad condemnandum sententiam tuli, is qui simul iudicabant, ut absolverent, persuasi. 3.7 Sic mihi et iudicis et amici officium in re tanta salvum fuit. Hanc capio ex eo facto molestiam, quod metuo, ne a perfidia et culpa non abhorreat in eadem re eodemque tempore inque communi negotio, quod mihi optimum factu duxerim, diversum eius aliis suasisse.”

3.21 Theophrastus autem in eo quo dixi libro inquisitius quidem super hac ipsa re et exactius expressiusque​ quam Cicero disserit.”

3.31 *Este trecho, como é citação de Plutarco, está em grego na obra:*

Χειλῶν ὁ παλαιός, ἀκούσας τινὸς λέγοντος, μηδένα ἔχειν ἐχθρόν, ἠρώτησεν, εἰ μηδένα φίλον ἔχει, νομίζων ἐξ ἀνάγκης ἐπακολουθεῖν καὶ συνεμπλέκεσθαι ταῖς φιλίαις ἀπεχθείας.”

10.2 tu autem, proinde quasi cum matre Evandri nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito uteris, quod scire atque intellegere neminem vis, quae dicas. Nonne, homo inepte, ut, quod vis, abunde consequaris, taces? 10.3 Sed antiquitatem tibi placere ais, quod honesta et bona et sobria et modesta sit. 10.4 Vive ergo moribus praeteritis, loquere verbis praesentibus atque id, quod a G. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo De Analogia libro scriptum est, ‘habe semper in memoria atque in pectore, ut tamquam scopulum, sic fugias inauditum​ atque insolens verbum.”

15.6 ‘Dummodo,’ inquit, ‘hoc constet neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat, verba non desint, esse laudandam: quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem.’ (M. Cicero)”

15.8 ‘Numquam,’ inquit, ‘tacet, quem morbus tenet loquendi tamquam veternosum bibendi atque dormiendi. Quod si non conveniatis, cum convocari iubet, ita cupidus orationis conducat, qui auscultet. Itaque auditis, non auscultatis, tamquam pharmacopolam. Nam eius verba audiuntur; verum se ei​ nemo committit, si aeger est.’ (M. Cato)”

15.10 …‘frusto,’ inquit, ‘panis conduci potest, vel uti taceat vel uti loquatur.’

20.2 …‘Planum’ est, quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et qua longum: qualia sunt triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine. 20.3 ‘Solidum’ est, quando non longitudines modo et latitudines planas numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, o quales sunt ferme metae triangulae, quas ‘pyramidas’ appellant, vel qualia sunt quadrata undique, quae κύβους illi, nos ‘quadrantalia’ dicimus. 20.4 Κύβος enim est figura ex omni latere quadrata, ‘quales sunt,’ inquit M. Varro, ‘tesserae, quibus in alticolo luditur, ex quo ipsae quoque appellatae κύβοι.’ 20.5 In numeris etiam similiter κύβος dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese solvitur, sicuti fit, cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur.”

22.9 Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo in nostra memoria doctissimus, ‘superesse’ non simplici ratione dici tam Latine quam Graece: Graecos enim περισσὸν in utramque partem ponere, vel quod supervacaneum esset ac non necessarium, vel quod abundans nimis et afluens et exuberans;​22.10 sic nostros quoque veteres ‘superesse’ alias dixisse pro superfluenti et vacivo neque admodum necessario, ita, ut supra posuimus, Varronem dicere, alias ita, ut Cicero dixit, pro eo, quod copia quidem et facultate ceteris anteiret, super modum tamen et largius prolixiusque flueret, quam esset satis.

23.4 Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire. 23.5 Tum, cum in senatu res maior quaepiam consultata eaque in diem posterum prolata est, placuitque, ut eam rem, super qua tractavissent, ne quis enuntiaret, priusquam decreta esset, mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontata est filium, quidnam in senatu patres egissent. 23.6 Puer respondit tacendum esse neque id dici licere. 23.7 Mulier fit audiendi cupidior; secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat: quaerit igitur compressius violentiusque. 23.8 Tum puer matre urgente lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius exque republica esse, unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset. 23.9 Hoc illa ubi audivit, animus compavescit, domo trepidans egreditur ad ceteras matronas. 23.10 Pervenit​ ad senatum postridie matrum familias caterva; lacrimantes atque obsecrantes orant, una potius ut duobus nupta fieret, quam ut uni duae. 23.11 Senatores ingredientes in curiam, quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec vellet, mirabantur. 23.12 Puer Papirius in medium curiae progressus, quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset, rem, sicut fuerat, denarrat. 23.13 Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultum facit, uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant, praeter ille unus Papirius, atque puero postea cognomentum honoris gratia inditum ‘Praetextatus’ ob tacendi loquendique in aetate praetextae prudentiam.”

LIBER II

3.1 ‘H’ litteram sive illam spiritum magis quam litteram dici oportet, inserebant eam veteres nostri plerisque vocibus verborum firmandis roborandisque, ut sonus earum esset viridior vegetiorque; atque id videntur fecisse studio et exemplo linguae Atticae. 3.2 Satis notum est Atticos hichthyn¹ et hippon et multa itidem alia contra morem gentium Graeciae ceterarum inspirantis primae litterae dixisse. 3.3 Sic ‘lachrumas’, sic ‘sepulchrum’, sic ‘ahenum’, sic ‘vehemens’, sic ‘incohare’, sic ‘helluari’, sic ‘halucinari’, sic ‘honera’, sic ‘honestum’¹ dixerunt. 3.4 In his enim verbis omnibus litterae seu spiritus istius nulla ratio visa est, nisi ut firmitas et vigor vocis quasi quibusdam nervis additis intenderetur. 3.5 Sed quoniam ‘aheni’ quoque exemplo usi sumus, venit nobis in memoriam Fidum Optatum, multi nominis Romae grammaticum, ostendisse mihi librum Aeneidos secundum mirandae vetustatis emptum in sigillariis viginti aureis, quem ipsius Vergili fuisse credebatur. In quo duo isti versus cum ita scripti forent:

vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrus

exsultat telis et luce coruscus aena,

additam supra vidimus ‘h’ litteram et ‘ahena’ factum.”

¹ Não-dicionarizado. Piscis é o mais usual.

² Aqui há incongruência na trad. inglesa!

5.1 Favorinus de Lysia et Platone solitus dicere est: ‘Si ex Platonis’, inquit, ‘oratione verbum aliquod demas mutesve atque id commodatissime facias, de elegantia tamen detraxeris; si ex Lysiae, de sententia.’

« 11.1 L. Sicinium Dentatum, qui tribunus plebi fuit Sp. Tarpeio A. Aternio consulibus, scriptum est in libris annalibus plus, quam credi debeat, strenuum bellatorem fuisse nomenque ei factum ob ingentem fortitudinem appellatumque esse Achillem Romanum. 11.2 Is pugnasse in hostem dicitur centum et viginti proeliis, cicatricem aversam nullam, adversas quinque et quadraginta tulisse, coronis donatus esse aureis octo, obsidionali una, muralibus tribus, civicis quattuordecim, torquibus tribus et octoginta, armillis plus centum sexaginta, hastis duodeviginti; phaleris item donatus est quinquies viciesque; 11.3 spolia militaria habuit multiiuga, in his provocatoria pleraque; 11.4 triumphavit cum imperatoribus suis triumphos novem. »

« 17.1 Observate curioseque animadvertit M. Tullius ‘in’ et ‘con’ praepositiones verbis aut vocabulis praepositas tunc produci atque protendi, cum litterae sequerentur, quae primae sunt in ‘sapiente’ atque ‘felice’, in aliis autem omnibus correpte pronuntiari. 17.2 Verba Ciceronis haec sunt: ‘Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? <indoctus> dicimus brevi prima littera, <insanus> producta, <inhumanus> brevi, <infelix> longa et, ne multis, quibus in verbis hae primae litterae sunt, quae in <sapiente> atque <felice>, producte dicuntur, in ceteris omnibus breviter; itemque <conposuit>, <consuevit>, <concrepuit>, <confecit>.’ Consule veritatem, reprehendet; refer ad auris, probabunt; quaere cur ita sit: dicent iuvare. Voluptati autem aurium morigerari debet oratio.’ 17.3 Manifesta quidem ratio suavitatis est in his vocibus, de quibus Cicero locutus est. Sed quid dicemus de praepositione ‘pro’, quae, cum produci et corripi soleat, observationem hanc tamen M. Tullii aspernata est? 17.4 Non enim semper producitur, cum sequitur ea littera, quae prima est in verbo ‘fecit’, quam Cicero hanc habere vim significat, ut propter eam rem ‘in’ et ‘con’ praepositiones producantur. 17.5 Nam ‘proficisci’ et ‘profugere’ et ‘profundere’ et ‘profanum’ et ‘profestum’ correpte dicimus, ‘proferre’ autem et ‘profligare’ et ‘proficere’ producte. »

« 17.8 Praeterea ‘coligatus’ et ‘conexus’ producte dicitur. 17.9 Sed tamen videri potest in his, quae posui, ob eam causam particula haec produci, quoniam eliditur ex ea ‘n’ littera: nam detrimentum litterae productione syllabae compensatur. »

« 18.1 Phaedon Elidensis ex cohorte illa Socratica fuit Socratique et Platoni per fuit familiaris. 18.2 Eius nomini Plato librum illum divinum de immortalitate animae dedit. 18.3 Is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus. 18.4 Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis. 18.5 Atque is postea philosophus inlustris fuit, sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur. »

18.9 Diogenes etiam Cynicus servitutem servivit. Sed is ex libertate in servitutem venum ierat. Quem cum emere vellet Xeniades Korinthios, ecquid artificii novisset, percontatus ‘novi’, inquit Diogenes, ‘hominibus liberis imperare’. 18.10 Tum Xeniades responsum eius demiratus emit et manu emisit filiosque suos ei tradens: ‘accipe,’ inquit, ‘liberos meos, quibus imperes.’ De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque servus fuit, recentior est memoria, quam ut scribi quasi oblitteratum debuerit.”

23.1 Comoedias lectitamus nostrorum poetarum sumptas ac versas de Graecis Menandro aut Posidippo aut Apollodoro aut Alexide et quibusdam item aliis comicis. 23.2 Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et venuste scriptae videantur, prorsus ut melius posse fieri nihil censeas. 23.3 Sed enim si conferas et componas Graeca ipsa, unde illa venerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt, quae Latina sunt; ita Graecarum, quas aemulari nequiverunt, facetiis atque luminibus obsolescunt. 23.4 Nuper adeo usus huius rei nobis venit. 23.5 Caecili Plocium legebamus; hautquaquam mihi et, qui aderant, displicebat. 23.6 Libitum et Menandri quoque Plocium legere, a quo istam comoediam verterat. 23.7 Sed enim postquam in manus Menander venit, a principio statim, di boni, quantum stupere atque frigere quantumque mutare a Menandro Caecilius visus est! Diomedis hercle arma et Glauci non dispari magis pretio existimata sunt.”

23.9 Menander sic:

Ἐπἀμφότερα νῦν ἡπίκληρος καλή

Μέλλει καθευδήσειν. Κατείργασται μέγα

Καὶ περιβόητον ἔργον· ἐκ τῆς οἰκίας

Ἐξέβαλε τὴν λυποῦσαν, ἐβούλετο,

Ἵν᾿ ἀποβλέπωσι πάντες εἰς τὸ Κρωβύλης

Πρόσωπον τ᾿ εὔγνωστος οὖσ᾿ ἐμὴ γυνή

Δέσποινα. Καὶ τὴν ὄψιν, ἣν ἐκτήσατο,

Ὄνος ἐν πιθήκοις, τοῦτο δὴ τὸ λεγόμενον

Ἔστιν. Σιωπᾶν βούλομαι τὴν νύκτα τήν

Πολλῶν κακῶν ἀρχηγόν. Οἴμοι Κρωβύλην

Λαβεῖν ἔμ᾿, ἑκκαίδεκα τάλαντα προῖκα καί

Τὴν ῥῖν᾿ ἔχουσαν πηχέως· εἶτ᾿ ἐστὶ τό

Φρύαγμά πως ὑπόστατον; μὰ τὸν Δία

Τὸν Ὀλύμπιον καὶ τὴν Ἀθηνᾶν, οὐδαμῶς.

Παιδισκάριον θεραπευτικὸν δὲ καὶ λόγου

Τάχιον ἀπαγέσθω δέ τις ἄρ᾿ ἀντεισαγάγοι.

23.10 Caecilius autem sic:

…”

26.3 ‘plura,’ inquit Favorinus, ‘sunt in sensibus oculorum quam in verbis vocibusque colorum discrimina….’

29.20 …

hoc erit tibi argumentum semper in promptu situm:

ne quid exspectes amicos, quod tute agere possies. »

LIBER V

3.1 Protagoram, virum in studiis doctrinarum egregium, cuius nomen Plato libro suo illi incluto inscripsit, adulescentem aiunt victus quaerendi gratia in mercedem missum vecturasque onerum corpore suo factitavisse, 3.2 quod genus Graeci achthophorous vocant, Latine ‘baiulos’ appellamus. 3.3 Is de proximo rure Abdera in oppidum, cuius popularis fuit, caudices ligni plurimos funiculo brevi circumdatos portabat. 3.4 Tum forte Democritus, civitatis eiusdem civis, homo ante alios virtutis et philosophiae gratia venerandus, cum egrederetur extra urbem, videt eum cum illo genere oneris tam impedito ac tam incohibili facile atque expedite incedentem et prope accedit et iuncturam posituramque ligni scite periteque factam considerat petitque, ut paululum adquiescat. 3.5 Quod ubi Protagoras, ut erat petitum, fecit atque itidem Democritus acervum illum et quasi orbem caudicum brevi vinculo comprehensum ratione quadam quasi geometrica librari continerique animadvertit, interrogavit, quis id lignum ita composuisset, et, cum ille a se compositum dixisset, desideravit, uti solveret ac denuo in modum eundem collocaret. 3.6 At postquam ille solvit ac similiter composuit, tum Democritus animi aciem sollertiamque hominis non docti demiratus: ‘mi adulescens,’ inquit, ‘cum ingenium bene faciendi habeas, sunt maiora melioraque, quae facere mecum possis’, abduxitque eum statim secumque habuit et sumptum ministravit et philosophias docuit et esse eum fecit, quantus postea fuit. 3.7 Is tamen Protagoras insincerus quidem philosophus, sed acerrimus sophistarum fuit; pecuniam quippe ingentem cuma discipulis acciperet annuam, pollicebatur se id docere, quanam verborum industria causa infirmior fieret fortior, quam rem Graece ita dicebat: ton hetto logon kreitto poiein.”

7.1 Lepide mi hercules et scite Gavius Bassus in libris, quos De origine vocabulorum composuit, unde appellata ‘persona’ sit, interpretatur; a personando¹ enim id vocabulum factum esse coniectat. 7.2 Nam ‘caput,’ inquit, ‘et os coperimento personae tectum undique unaque tantum vocis emittendae via pervium, quoniam non vaga neque diffusa est, set in unum tantummodo exitum collectam coactamque vocem ciet, magis claros canorosque sonitus facit. Quoniam igitur indumentum illud oris clarescere et resonare vocem facit, ob eam causam <persona> dicta est <o> littera propter vocabuli formam productiore.’”

¹ Não-dicionarizado.

9.1 Filius Croesi regis, cum iam fari per aetatem posset, infans erat et, cum iam multum adolevisset, item nihil fari quibat. 9.2 Mutus adeo et elinguis diu habitus est. Cum in patrem eius bello magno victum et urbe, in qua erat, capta hostis gladio educto regem esse ignorans invaderet, diduxit adulescens os clamare nitens eoque nisu atque impetu spiritus vitium nodumque linguae rupit planeque et articulate elocutus est clamans in hostem, ne rex Croesus occideretur. 9.3 Tum et hostis gladium reduxit, et rex vita donatus est, et adulescens loqui prorsum deinceps incepit. 9.4 Herodotus in historiis huius memoriae scriptor est, eiusque verba sunt, quae prima dixisse filium Croesi refert: Ἄνθρωπε, μὴ κτεῖνε Κροῖσον. »

LIBER VI

« 6.1 Ex quinque his sensibus, quos animantibus natura tribuit, visu, auditu, gustu, tactu, odoratu, quas Graeci aistheseis appellant, quaedam animalium alia alio carent et aut caeca natura gignuntur aut inodora inauritave. 6.2 Nullum autem ullum gigni animal Aristoteles dicit, quod aut gustus sensu careat aut tactus. »

9.1 ‘Poposci’, ‘momordi’, ‘pupugi’, ‘cucurri’ probabiliter dici videtur, atque ita nunc omnes ferme doctiores hisce verbis utuntur. 9.2 Sed Q. Ennius in saturis ‘memorderit’ dixit per ‘e’ litteram, non ‘momorderit’:

meum’, inquit, ‘non est, ac si me canis memorderit.’

9.3 Item Laberius in Gallis:

de integro patrimonio meo centum milia

nummum memordi.

9.4 Item idem Laberius in Coloratore:

itaque leni pruna percoctus simul sub dentes mulieris

veni, bis, ter memordit.

9.5 Item P. Nigidius de animalibus libro II: ‘Ut serpens si memordit, gallina diligitur et opponitur.’ 9.6 Item Plautus in Aulularia:

ut admemordit hominem.

9.7 Sed idem Plautus in Trigeminis neque ‘praememordisse’ neque ‘praemomordisse’ dicit, sed ‘praemorsisse’:

nisi fugissem’, inquit, ‘medium, credo, praemorsisset.’

9.8 Item Atta in Conciliatrice: ursum se memordisse autumat. 9.9 ‘Peposci’ quoque, non ‘poposci’, Valerius Antias libro annalium XLV. scriptum reliquit: ‘Denique Licinius tribunus plebi perduellionis ei diem dixit et comitiis diem a M. Marcio praetore peposcit.’ 9.10 ‘Pepugero’ aeque Atta in Aedilicia dicit:

sed si pepugero, metuet.

9.11 Aelium quoque Tuberonem libro ad C. Oppium scripto ‘occecurrit’ dixisse Probus adnotavit et haec eius verba apposuit: ‘Si generalis species occecurrerit.’” 9.12 Idem Probus Valerium Antiatem libro historiarum XXII. ‘speponderant’ scripsisse annotavit verbaque eius haec posuit: ‘Tiberius Gracchus, qui quaestor G. Mancino in Hispania fuerat, et ceteri, qui pacem speponderant.’ 9.13 Ratio autem istarum dictionum haec esse videri potest: quoniam Graeci in quadam specie praeteriti temporis, quod parakeimenon appellant, secundam verbi litteram in ‘e’ plerumque vertunt, ut grapho gegrapha, poio pepoika, lalo lelaleka, krato kekrateka, lovo lelouka, 9.14 sic igitur mordeo ‘memordi’, posco ‘peposci’, tendo ‘tetendi’, tango ‘tetigi’, pungo ‘pepugi’, curro ‘cecurri’, tollo ‘tetuli’, spondeo ‘spepondi’ facit. 9.15 Sic M. Tullius et G. Caesar ‘mordeo, memordi’, ‘pungo, pepugi’, ‘spondeo, spepondi’ dixerunt. Praeterea inveni a verbo ‘scindo’ simili ratione non ‘sciderat’, sed ‘sciciderat’ dictum esse.”

14.1 Et in carmine et in soluta oratione genera dicendi probabilia sunt tria, quae Graeci charakteras vocant nominaque eis fecerunt hadron, ischnon, meson. 14.2 Nos quoque, quem primum posuimus, ‘uberem’ vocamus, secundum ‘gracilem’, tertium ‘mediocrem’.”

14.4 His singulis orationis virtutibus vitia agnata sunt pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur.”

14.6 Vera autem et propria huiuscemodi formarum exempla in Latina lingua M. Varro esse dicit ubertatis Pacuvium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium. 14.7 Sed ea ipsa genera dicendi iam antiquitus tradita ab Homero sunt tria in tribus: magnificum in Ulixe et ubertum, subtile in Menelao et cohibitum, mixtum moderatumque in Nestore. 14.8 Animadversa eadem tripertita varietas est in tribus philosophis, quos Athenienses Romam ad senatum populi R. legaverant inpetratum, uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi vastationem. Ea multa fuerat talentum fere quingentum. 14.9 Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus, Critolaus Peripateticus….”

17.1 Percontabar Romae quempiam grammaticum primae in docendo celebritatis non hercle experiundi vel temptandi gratia, sed discendi magis studio et cupidine, quid significaret ‘obnoxius’ quaeque eius vocabuli origo ac ratio esset. 17.2… ‘Obscuram’, inquit, ‘sane rem quaeris multaque prorsus vigilia indagandam. 17.3 Quis adeo tam linguae Latinae ignarus est, quin sciat eum dici ‘obnoxium’, cui quid ab eo, cui esse ‘obnoxius’ dicitur, incommodari et noceri potest et qui habeat aliquem noxae, id est culpae suae, conscium? Quin potius,’ inquit, ‘haec mittis nugalia et affers ea, quae digna quaeri tractarique sint?’ 17.4…inquam ‘vir doctissime, remotiora gravioraque si discere et scire debuero, quando mihi usus venerit, tum quaeram ex te atque discam; sed enim quia dixi saepe obnoxius et, quid dicerem, nescivi, didici ex te et scire nunc coepi, quod non ego omnium solus, ut tibi sum visus, ignoravi, sed, ut res est, Plautus quoque, homo linguae atque elegantiae in verbis Latinae princeps, quid esset obnoxius, nescivit; versus enim est in Sticho illius ita scriptus:

nunc ego hercle perii plane, non obnoxie, quod minime congruit cum ista, quam me docuisti, significatione;

composuit enim Plautus tamquam duo inter se contraria plane et obnoxie, quod a tua significatione longe abest.’ 17.5 Atque ille grammaticus satis ridicule, quasi obnoxius et obnoxie non declinatione sola, sed re atque sententia differrent: ‘ego’, inquit, ‘dixi, quid esset obnoxius, non quid obnoxie.’

17.8 ‘…Minari etiam ferro, ni sibi obnoxia foret, et quod videtur novius pervulgatiusque esse, id me doce. Versus enim Vergilii sunt notissimi:

nam neque tunc astris acies obtunsa videri

nec fratris radiis obnoxia surgere luna,

17.9 quod tu ais <culpae suae conscium>. Alio quoque loco Vergilius verbo isto utitur a tua sententia diverse in his versibus:

iuvat arva videre

non rastris hominum, non ulli obnoxia curae; …

« 17.11 At ille oscitans et alucinanti similis:  ‘nunc’, inquit, ‘mihi operae non est. Cum otium erit, revises ad me atque disces, quid in verbo isto et Vergilius et Sallustius et Plautus et Ennius senserint.’ »

LIBER VII

1.6 Alterum enim ex altero, sicuti Plato ait, verticibus inter se contrariis deligatum est; si tuleris unum, abstuleris utrumque. 1.7 Idem Chrysippus in eodem libro tractat consideratque dignumque esse id quaeri putat, ei hai ton anthropon nosoi kata physin ginontai, id est, si natura ipsa, rerum vel providentia, quae compagem hanc mundi et genus hominum fecit, morbos quoque et debilitates et aegritudines corporum, quas patiuntur homines, fecerit.”

1.13 ‘Sicut hercle,’ inquit, ‘dum virtus hominibus per consilium naturae gignitur, vitia ibidem per adfinitatem contrariam nata sunt.’

10.1 Philosophus Taurus, vir memoria nostra in disciplina Platonica celebratus, cum aliis bonis multis salubribusque exemplis hortabatur ad philosophiam capessendam, tum vel maxime ista re iuvenum animos expergebat, Euclidem quam dicebat Socraticum factitavisse. 10.2 ‘Decreto,’ inquit, ‘suo Athenienses caverant, ut, qui Megaris civis esset, si intulisse Athenas pedem prensus esset, ut ea res ei homini capitalis esset; 10.3 tanto Athenienses,’ inquit, ‘odio flagrabant finitimorum hominum Megarensium. 10.4 Tum Euclides, qui indidem Megaris erat quique ante id decretum et esse Athenis et audire Socratem consueverat, postquam id decretum sanxerunt, sub noctem, cum advesperasceret, tunica longa muliebri indutus et pallio versicolore amictus et caput rica velatus e domo sua Megaris Athenas ad Socratem commeabat, ut vel noctis aliquo tempore consiliorum sermonumque eius fieret particeps, rursusque sub lucem milia passuum paulo amplius viginti eadem veste illa tectus redibat. 10.5 At nunc,’ inquit, ‘videre est philosophos ultro currere, ut doceant, ad fores iuvenum divitum eosque ibi sedere atque opperiri ad meridiem, donec discipuli nocturnum omne vinum edormiant.’

17.1 Libros Athenis disciplinarum liberalium publice ad legendum praebendos primus posuisse dicitur Pisistratus tyrannus. Deinceps studiosius accuratiusque ipsi Athenienses auxerunt; sed omnem illam postea librorum copiam Xerxes Athenarum potitus urbe ipsa praeter arcem incensa abstulit asportavitque in Persas. 17.2 Eos porro libros universos multis post tempestatibus Seleucus rex, qui Nicanor appellatus est, referendos Athenas curavit. 17.3 Ingens postea numerus librorum in Aegypto ab Ptolemaeis regibus vel conquisitus vel confectus est ad milia ferme voluminum septingenta; sed ea omnia bello priore Alexandrino, dum diripitur ea civitas, non sponte neque opera consulta, sed a militibus forte auxiliaris incensa sunt.”

LIBER VIII

caelum stare pulvere”

pecus sentibus stare”

LIBER IX

4.6 …praeterea traditum esse memoratumque in ultima quadam terra, quae ‘Albania’ dicitur, gigni homines, qui in pueritia canescant et plus cernant oculis per noctem quam interdiu;… 4.7 Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi naturalis historiae septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias voce atque lingua effascinantium, 4.8 qui si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente haec omnia nulli aliae causae obnoxia. Oculis quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum est, traditurque esse homines in Illyriis, qui interimant videndo, quos diutius irati viderint, eosque ipsos mares feminasque, qui visu tam nocenti sunt, pupillas in singulis oculis binas habere. 4.9 Item esse in montibus terrae Indiae homines caninis capitibus et latrantibus, eosque vesci avium et ferarum venatibus; atque esse item alia aput [apud?] ultimas orientis terras miracula, homines qui ‘monocoli’ appellentur, singulis cruribus saltuatim currentes, vivacissimae pernicitatis;”

4.11 Pygmaeos quoque haut longe ab his nasci, quorum qui longissimi sint, non longiores esse quam pedes duo et quadrantem. 4.12 Haec atque alia istiusmodi plura legimus; sed cum ea scriberemus, tenuit nos non idoneae scripturae taedium nihil ad ornandum iuvandumque usum vitae pertinentis.”

« 4.15 ‘Ex feminis,’ inquit, ‘mutari in mares non est fabulosum.’ »

« 4.16 Idem Plinius in eodem libro verba haec scripsit: ‘Gignuntur homines utriusque sexus, quos <hermaphroditos> vocamus, olim <androgynos> vocatos et in prodigiis habitos, nunc vero in deliciis. »

9.1 Quando ex poematis Graecis vertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt enitendum, ut omnia omnino verba in eum, in quem dicta sunt, modum vertamus. 9.2 Perdunt enim gratiam pleraque, si quasi invita et recusantia violentius transferantur. 9.3 Scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partem reliquit, alia expressit.”

9.7…

Τίτυρ᾿, ἐμὶν τὸ καλὸν πεφιλημένε, βόσκε τὰς αἶγας

καὶ ποτὶ τὰν κράναν ἄγε Τίτυρε, καὶ τὸν ἐνόρχαν

τὸν Λιβυκὸν κνάκωνα, φυλάσσεο μή τυ κορύψῃ”

9.11 Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas

et potum pastas age, Tityre, et inter agendum

occursare capro, cornu ferit ille, caveto.”

« 12.1 Ut ‘formidulosus’ dici potest et qui formidat et qui formidatur, ut ‘invidiosus’ et qui invidet et cui invidetur, ut ‘suspiciosus’ et qui suspicatur et qui suspectus est, ut ‘ambitiosus’ et qui ambit et qui ambitur, ut item ‘gratiosus’ et qui adhibet gratias et qui admittit, ut ‘laboriosus’ et qui laborat et qui labori est, ut pleraque alia huiuscemodi in utramque partem dicuntur, ita ‘infestus’ quoque ancipiti significatione est. 12.2 Nam et is ‘infestus’ appellatur, qui malum infert cuipiam, et contra, cui aliunde impendet malum, is quoque ‘infestus’ dicitur. »

« 12.13 ‘Metus’ quoque et ‘iniuria’ atque alia quaedam id genus sic utroqueversum dici possunt: nam ‘metus hostium’ recte dicitur, et cum timent hostes et cum timentur. »

« 12.18 ‘Nescius’ quoque dicitur tam is, qui nescitur, quam qui nescit. 12.19 Sed super eo, qui nescit, frequens huius vocabuli usus est, infrequens autem est de eo, quod nescitur. 12.20 ‘Ignarus’ aeque utroqueversum dicitur non tantum qui ignorat, set et qui ignoratur. »

LIBER X

5.1 ‘Avarus’ non simplex vocabulum, sed iunctum copulatumque esse P. Nigidius dicit in commentariorum undetricesimo. ‘Avarus enim,’ inquit, ‘appellatur, qui avidus aeris est. 5.2 Sed in ea copula <e> littera,’ inquit, ‘detrita est.’ Item ‘locupletem’ dictum ait ex conpositis vocibus, qui pleraque loca, hoc est, qui multas possessiones teneret. 5.3 Sed probabilius id firmiusque est, quod de locuplete dixit. Nam de ‘avaro’ ambigitur: cur enim non videri possit ab uno solum verbo inclinatum, quod est ‘aveo’, eademque esse fictura, qua est ‘amarus’, de quo nihil dici potest, quin duplex non sit? »

11.1 ‘Mature’ nunc significat ‘propere’ et ‘cito’ contra ipsius verbi sententiam; aliud enim est ‘mature’, quam dicitur. 11.2 Propterea P. Nigidius, homo in omnium bonarum artium disciplinis egregius: ‘<mature>,’ inquit, ‘est quod neque citius est neque serius, sed medium quiddam et temperatum est.’Sentido atual, porém não dicionarizado no latim ‘clássico’. O problema é que serius no dicionário ‘clássico’ não difere em nada do nosso sério = maduro!

11.5 … ‘σπεῦδε βραδέως’…”

11.6 Vergilius quoque, si quis animum adtendat, duo ista verba ‘properare’ et ‘maturare’ tamquam plane contraria scitissime separavit in hisce versibus:

frigidus agricolam si quando continent imber,

multa, forent quae mox caelo properanda sereno,

maturare datur.”

12.1 Librum esse Democriti, nobilissimi philosophorum, De vi et natura chamaeleontis eumque se legisse Plinius Secundus in naturalis historiae vicesimo octavo refert multaque vana atque intoleranda auribus deinde quasi a Democrito scripta tradit, ex quibus pauca haec inviti meminimus, quia pertaesum est: 12.2 accipitrem avium rapidissimum a chamaeleonte humi reptante, si eum forte supervolet, detrahi et cadere vi quadam in terram ceterisque avibus laniandum sponte sua obicere sese et dedere. 12.3 Item aliud ultra humanam fidem: caput et collum chamaeleontis si uratur ligno, quod appellatur ‘robur’, imbres et tonitrus fieri derepente, idque ipsum usu venire, si iecur eiusdem animalis in summis tegulis uratur. 12.4 Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi,—ita est deridiculae vanitatis—nisi idcirco plane posui, quod oportuit nos dicere, quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra (sic) sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia eaque potissimum, quae discendi cupidiora sunt. 12.5 Sed redeo ad Plinium. Sinistrum pedem ait chamaeleontis ferro ex igni calefacto torreri cum herba, quae appellatur eodem nomine chamaeleontis, et utrumque macerari unguento conligique in modum pastilli atque in vas mitti ligneum et eum, qui id vas ferat, etiamsi is in medio palam versetur, a nullo videri posse.” hahahahaha

12.7 vel illud quale est, quod idem Plinius in decimo libro Democritum scripsisse adseverat aves quasdam esse certis vocabulis et earum avium confuso sanguine gigni serpentem; eum si quis ederit, linguas avium et conloquia interpretaturum. 12.8 Multa autem videntur ab hominibus istis male sollertibus huiuscemodi commenta in Democriti nomen data nobilitatis auctoritatisque eius perfugio utentibus.”

17.1 Democritum philosophum in monumentis historiae Graecae scriptum est, virum praeter alios venerandum auctoritateque antiqua praeditum, luminibus oculorum sua sponte se privasse, quia existimaret cogitationes commentationesque animi sui in contemplandis naturae rationibus vegetiores et exactiores fore, si eas videndi inlecebris [incelebris!] et oculorum impedimentis liberasset. 17.2 Id factum eius modumque ipsum, quo caecitatem facile sollertia subtilissima conscivit, Laberius poeta in mimo, [realmente de imitação artística, palhaçada burlesca, bufoneria ou farsa intencional] quem scripsit Restionem, versibus quidem satis munde atque graphice factis descripsit, sed causam voluntariae caecitatis finxit aliam vertitque in eam rem, quam tum agebat, non inconcinniter. 17.3 Est enim persona, quae hoc aput Laberium dicit, divitis avari et parci sumptum plurimum asotiamque adulescentis viri deplorantis. 17.4 Versus Laberiani sunt:

Democritus Abderites physicus philosophus

clipeum constituit contra exortum Hyperionis,

oculos effodere ut posset splendore aereo.

Ita radiis solis aciem effodit luminis,

malis bene esse ne videret civibus.

Sic ego fulgentis splendorem pecuniae

volo elucificare exitum aetati meae,

ne in re bona videam esse nequam filium.”

25.1 Telorum iaculorum gladiorumque vocabula, quae in historiis veteribus scripta sunt, item navigiorum genera et nomina libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid aliarum ineptiarum vacantem stupentemque animum occuparet. 25.2 Quae tum igitur suppetierant, haec sunt: hasta, pilum, phalarica (3)[não-dicionarizado], semiphalarica [nd], soliferrea, gaesa, lancea, spari (8)[nd], rumices, trifaces (10)[nd], tragulae, frameae, mesanculae (13)[nd], cateiae, rumpiae (15), scorpii, sibones (17)[nd], siciles (18)[nd], veruta (19)[nd], enses, sicae, machaerae(=rumpiae), spathae, lingulae (24)[apenas ‘tagarela’ no dicionário], pugiones, clunacula [nd]. 25.3 De ‘lingula’, quoniam est minus frequens, admonendum existimo lingulam veteres dixisse gladiolum oblongum in speciem linguae factum, cuius meminit Naevius in tragoedia Hesiona. Versum Naevi apposui:

sine mi gerere morem videar lingua, verum lingula.

25.4 Item ‘rumpia’ genus teli est Thraeciae nationis, positumque hoc vocabulum in Quinti Enni annalium XIV.

25.5 Navium autem, quas reminisci tunc potuimus, appellationes hae sunt: gauli, corbitae, caudicae (3)[nd], longae, hippagines [nd], cercuri, celoces vel, ut Graeci dicunt, κέλητες, lembi, oriae[nd], lenunculi, actuariae[nd], quas Graeci … ἐπακτρίδας, prosumiae[nd] vel geseoretae vel oriolae, stlattae, scaphae, pontones, vectoriae, mydia, phaseli, parones, myoparones, lintres, caupuli[nd], camarae, placidae, cydarum, ratariae, catascopium.”

27.1 In litteris veteribus memoria exstat, quod par quondam fuit vigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque Poeni; 27.2 neque inmerito aestimatum: cum aliis quidem populis de uniuscuiusque republica, cum Poenis autem de omnium terrarum imperio decertatum.”

28.1 Tubero in Historiarum primo scripsit Servium Tullium regem, populi Romani cum illas quinque classes seniorum et iuniorum census faciendi gratia institueret, pueros esse existimasse, qui minores essent annis septem decem, atque inde ab anno septimo decimo, quo idoneos iam esse reipublicae arbitraretur, milites scripsisse, eosque ad annum quadragesimum sextum ‘iuniores’ supraque eum annum ‘seniores’ appellasse.”

29.1 ‘Atque’ particula a grammaticis quidem coniunctio esse dicitur conexiva. Et plerumque sane coniungit verba et conectit; sed interdum alias quasdam potestates habet non satis notas nisi in veterum litterarum tractatione atque cura exercitis. 29.2 Nam et pro adverbio valet, cum dicimus ‘aliter ego feci atque tu’, significat enim ‘aliter quam tu’, et, si gemina fiat, auget incenditque rem de qua agitur, ut animadvertimus in Q. Enni annalibus, nisi memoria in hoc versu labor:

atque atque accedit muros Romana iuventus;

29.3 cui significationi contrarium est, quod itidem a veteribus dictum est ‘deque’. 29.4 Et praeterea pro alio quoque adverbio dicitur, id est ‘statim’,…”

LIBER XI

5.1 Quos Pyrrhonios philosophos vocamus, hi Graeco cognomento skeptikoi appellantur; 5.2 id ferme significat quasi ‘quaesitores’ et ‘consideratores’. 5.3 Nihil enim decernunt, nihil constituunt, sed in quaerendo semper considerandoque sunt, quidnam sit omnium rerum, de quo decerni constituique possit. 5.4 Ac ne videre quoque plane quicquam neque audire sese putant, sed ita pati adficique, quasi videant vel audiant, eaque ipsa, quae adfectiones istas in sese efficiant, qualia et cuiusmodi sint, cunctantur atque insistunt, omniumque rerum fidem veritatemque mixtis confusisque signis veri atque falsi ita imprensibilem videri aiunt, ut, quisquis homo est non praeceps neque iudicii sui prodigus, his uti verbis debeat, quibus auctorem philosophiae istius Pyrrhonem esse usum tradunt: ou mallon houtos echei tode ekeinos e outheteros. Indicia enim rei cuiusque et sinceras proprietates negant posse nosci et percipi, idque ipsum docere atque ostendere multis modis conantur. 5.5 Super qua re Favorinus quoque subtilissime argutissimeque decem libros composuit, quos Pyrrhoneion tropon inscribit. 5.6 Vetus autem quaestio et a multis scriptoribus Graecis tractata, an quid et quantum Pyrrhonios et Academicos philosophos intersit. Utrique enim skeptikoi, ephektikoi, aporetikoi dicuntur, quoniam utrique nihil adfirmant nihilque comprehendi putant. Sed ex omnibus rebus proinde visa fieri dicunt, quas phantasias appellant, non ut rerum ipsarum natura est, sed ut adfectio animi corporisve est eorum, ad quos ea visa perveniunt. 5.7 Itaque omnes omnino res, quae sensus hominum movent, ton pros ti esse dicunt. Id verbum significat nihil esse quicquam, quod ex sese constet, nec quod habeat vim propriam et naturam, sed omnia prorsum ad aliquid referri taliaque videri esse, qualis sit eorum species, dum videntur, qualiaque apud sensus nostros, quo pervenerunt, creantur, non apud sese, unde profecta sunt. 5.8 Cum haec autem consimiliter tam Pyrrhonii dicant quam Academici, differre tamen inter sese et propter alia quaedam et vel maxime propterea existimati sunt, quod Academici quidem ipsum illud nihil posse comprehendi quasi comprehendunt et nihil posse decerni quasi decernunt, Pyrrhonii ne id quidem ullo pacto verum videri dicunt, quod nihil esse verum videtur.

6.1 In veteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque viri per Castorem. 6.2 Sed cur illae non iuraverint Herculem, non obscurum est, nam Herculaneo sacrificio abstinent. 6.3 Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint, non facile dictu est. Nusquam igitur scriptum invenire est apud idoneos quidem scriptores aut ‘mehercle’ feminam dicere aut ‘mecastor’ virum; 6.4 ‘edepol’ autem, quod iusiurandum per Pollucem est, et viro et feminae commune est. 6.5 Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum ex initiis Eleusinis acceptum; 6.6 paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere ‘edepol’ coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed ‘mecastor’ a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.”

LIBER XIV

I “Adversum istos, qui sese ‘Chaldaeos’ seu ‘genethliacos’ appellant ac de motu deque positu stellarum dicere posse, quae futura sunt, profitentur, audivimus quondam Favorinum philosophum Romae Graece disserentem egregia atque inlustri oratione; exercendine aut ostentandi gratia ingenii, an quod ita serio iudicatoque existimaret, non habeo dicere. Capita autem locorum argumentorumque, quibus usus est, quod eius meminisse potui, egressus ibi ex auditione propere adnotavi, eaque fuerunt ad hanc ferme sententiam: disciplinam istam Chaldaeorum tantae vetustatis non esse, quantae videri volunt, neque eos principes eius auctoresque esse, quos ipsi ferant, sed id praestigiarum atque offuciarum genus commentos esse homines aeruscatores et cibum quaestumque ex mendaciis captantes. Atque eos, quoniam viderent terrena quaedam inter homines sita caelestium rerum sensu atque ductu moveri, quale est, quod oceanus quasi lunae comes cum ea simul senescit adolescitque, hinc videlicet sibi argumentum ad persuadendum paravisse, ut crederemus omnia rerum humanarum et parva et maxima tamquam stellis atque sideribus evincta duci et regi. Esse autem nimis quam ineptum absurdumque, ut, quoniam aestus oceani cum lunae curriculo congruit, negotium quoque alicuius, quod ei forte de aquae ductu cum rivalibus aut de communi pariete cum vicino apud iudicem est, ut existimemus id negotium quasi habena quadam de caelo vinctum gubernari. Quod etsi vi et ratione quapiam divina fieri potest, nequaquam id tamen censebat in tam brevi exiguoque vitae spatio quantovis hominis ingenio conprehendi posse et percipi, set[d?] coniectari pauca quaedam, ut verbo ipsius utar, pachymeresteron nullo scientiae fundo concepta, sed fusa et vaga et arbitraria, qualis longinqua oculorum acies est per intervalla media caligantium; tolli enim, quod maxime inter deos atque homines differt, si homines quoque res omnis post futuras praenoscerent. Ipsam deinde siderum stellarumque observationem, quam esse originem scientiae suae praedicarent, haudquaquam putabat liquide consistere. ‘Nam si principes Chaldaei, qui in patentibus campis colebant, stellarum motus et vias et discessiones et coetus intuentes, quid ex his efficeretur, observaverunt, procedat, haec sane disciplina, set sub ea modo inclinatione caeli, sub qua tunc Chaldaei fuerunt; non enim potest ratio Chaldaeorum observationis manere, si quis ea uti velit sub diversis caeli regionibus.’ Nam quanta partium circulorumque caeli ex devergentia et convexionibus mundi varietas sit, quis non videt? Eaedem igitur stellae, per quas omnia divina humanaque fieri contendunt, sicuti non usquequaque pruinas aut calores cient, sed mutant et variant tempestatesque eodem in tempore alibi placidas, alibi violentas movent, cur non eventa quoque rerum ac negotiorum alia efficiunt in Chaldaeis, alia in Gaetulis, alia aput Danuvium, alia aput Nilum? Per autem, inconsequens ipsum quidem corpus et habitum tam profundi aeris sub alio atque atio caeli curvamine non eundem manere, in hominum autem negotiis stellas istas opinari idem semper ostendere, si eas ex quacumque terra conspexeris. Praeterea mirabatur id cuiquam pro percepto liquere stellas istas, quas a Chaldaeis et Babyloniis sive Aegyptiis observatas ferunt, quas multi ‘erraticas’, Nigidius ‘errones’ vocat, non esse plures quam volgo dicerentur; posse enim fieri existimabat, ut et alii quidam planetes pari potestate essent, sine quibus recta atque perpetua observatio perfici non quiret, neque eos tamen cernere homines possent propter exsuperantiam vel splendoris vel altitudinis. ‘Nam et quaedam,’ inquit, ‘sidera e quibusdam terris conspiciuntur earumque terrarum hominibus nota sunt; sed eadem ipsa ex alia omni terra non videntur et sunt aliis omnino ignarissima. Atque uti demus,’ inquit, ‘et has tantummodo stellas et ex una parte terrae observari debuisse, quae tandem finis observationis istius fuit et quae tempora satis esse visa sunt ad percipiendum, quid praemonstraret aut coetus stellarum aut circuitus aut transitus? Nam si isto modo coepta fieri observatio est, ut animadverteretur, quo habitu quaque forma quaque positura stellarum aliquis nasceretur, tum deinceps ab ineunte vita fortuna eius et mores et ingenium et circumstantia rerum negotiorumque et ad postremum finis etiam vitae spectaretur eaque omnia, ut usu venerant, litteris mandarentur ac postea longis temporibus, cum ipsae illae eodem in loco eodemque habitu forent, eadem ceteris quoque eventura existimarentur, qui eodem illo tempore nati fuissent; si isto,’ inquit, ‘modo observari coeptum et ex ea observatione composita quaedam disciplina est, nullo id pacto potest procedere. Dicant enim, quot tandem annis vel potius quot saeculis orbis hic observationis perfici quiverit.’ Constare quippe inter astrologos dicebat stellas istas, quas erraticas dicerent, quae esse omnium rerum fatales viderentur, infinito prope et innumerabili numero annorum ad eundem locum cum eodem habitu simul omnes, unde profectae sunt, redire ut neque ullus observationis tenor neque memoriae, neque ulla effigies litterarum tanto aevo potuerint edurare. Atque illud etiam, cuimodi esset, considerandum putabat, quod aliud stellarum agmen foret, quo primum tempore conciperetur homo in utero matris, aliud postea, cum in decem mensibus proximis in lucem ederetur, quaerebatque, qui conveniret diversam super eodem fieri demonstrationem, si, ut ipsi putarent, alius atque alius earundem stellarum situs atque ductus alias atque alias fortunas daret. Sed et nuptiarum tempore, ex quibus liberi quaererentur, atque ipso etiam illo maris ac feminae coitu iam declarari oportere dicebat certo quodam et necessario stellarum ordine, quales qualique fortuna homines gignerentur, ac multo etiam ante, cum pater ipse atque mater nascerentur, ex eorum genitura debuisse iam tunc prospici, quinam olim futuri essent, quos hi creaturi forent, et supra longe atque longe per infinitum, ut, si disciplina ista fundamento aliquo veritatis nixa est, centesimo usque abhinc saeculo vel magis primo caeli atque mundi exordio atque inde iam deinceps continua significatione, quotiens generis auctores eiusdem hominis nascerentur, stellae istae praemonstrare debuerint, qualis qualique fato futurus sit, quisquis hodie natus est.”

Iam vero id minime ferundum censebat, quod non modo casus et eventa, quae evenirent extrinsecus, sed consilia quoque ipsa hominum et arbitria et varias voluntates adpetitionesque et declinationes et fortuitos repentinosque in levissimis rebus animorum impetus recessusque moveri agitarique desuper e caelo putarent: tamquam quod forte ire in balneas volueris ac deinde nolueris atque id rursum volueris, non ex aliqua dispari variaque animi agitatione, sed ex necessaria quadam errantium siderum reciprocatione contigerit, ut plane homines non, quod dicitur, logika zoa, sed ludicra et ridenda quaedam neurospasta esse videantur, si nihil sua sponte, nihil arbitratu suo faciunt, sed ducentibus stellis et aurigantibus. ‘Ac si,’ inquit, ‘potuisse praedici adfirmant, Pyrrusne rex an Manius Curius proelio victurus esset, cur tandem non de alea quoque ac de calculis et alveolo audent dicere, quisnam ibi ludentium vincat?…”

Sed si magnitudines rerum sibi vindicant magisque esse perspicuas et facilius comprehendi posse dicunt, volo,’ inquit, ‘mihi respondeant, quid in hac totius mundi contemplatione prae tantis naturae operibus in tam parvis atque brevibus negotiis fortunisque hominum magnum putent?”

Ad postremum autem ecquid esset, quod adversum hoc dici posset, requirebat, quod homines utriusque sexus, omnium aetatum, diversis stellarum motibus in vitam editi, regionibus, sub quibus geniti sunt, longe distantibus, omnes tamen isti aut hiantibus terris aut labentibus tectis aut oppidorum expugnationibus aut eadem in navi fluctu obruti eodem genere mortis eodemque ictu temporis universi simul interirent.”

Quod si quaedam,’ inquit, ‘in hominum morte atque vita etiam diversis temporibus editorum per stellarum pares quosdam postea conventus paria nonnulla et consimilia posse dicunt optingere, cur non aliquando possint omnia quoque paria usu venire, ut existant per huiuscemodi stellarum concursiones et similitudines Socratae simul et Antisthenae et Platones multi genere, forma, ingenio, moribus, vita omni et morte pari?’

Illud autem condonare se his dicebat, quod non id quoque requireret, si vitae mortisque hominum rerumque humanarum omnium tempus et ratio et causa in caelo et apud stellas foret, quid de muscis aut vermiculis aut echinis, multis aliis minutissimis terra marique animantibus dicerent? an istaec quoque isdem, quibus homines, legibus nascerentur isdemque itidem exstinguerentur? ut aut ranunculis quoque et culicibus nascendi fata sint de caelestium siderum motibus adtributa aut, si id non putarent, nulla ratio videretur, cur ea siderum vis in hominibus valeret, deficeret in ceteris.”

Haec nos sicca et incondita et propemodum ieiuna oratione adtingimus. Set Favorinus, ut hominis ingenium fuit utque est Graecae facundiae copia simul et venustas, latius ea et amoenius et splendidius et profluentius exsequebatur atque identidem commonebat, ut caveremus, ne qua nobis isti sycophantae ad faciendam fidem inreperent, quod viderentur quaedam interdum vera effutire aut spargere.”

Non enim comprehensa,’ inquit, ‘neque definita neque percepta dicunt, sed lubrica atque ambagiosa coniectatione nitentes inter falsa atque vera pedetemptim quasi per tenebras ingredientes eunt et aut multa temptando incidunt repente inprudentes in veritatem aut ipsorum, qui eos consulunt, multa credulitate ducente perveniunt callide ad ea, quae vera sunt, et idcirco videntur in praeteritis rebus quam in futuris veritatem facilius imitari.’ Parece haver uma expressão em latim, querendo designar uma multitude, quantidade indefinida, que se refere sempre ao número 200!

“‘Aut adversa,’ inquit, ‘eventura dicunt alit prospera. Si dicunt prospera et fallunt, miser fies frustra exspectando; si adversa dicunt et mentiuntur, miser fies frustra timendo; sin vera respondent eaque sunt non prospera, iam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias; si felicia promittunt eaque eventura sunt, tum plane duo erunt incommoda: et exspectatio te spei suspensum fatigabit, et futurum gaudii fructum spes tibi iam praefloraverit. Nullo igitur pacto utendum est istiusmodi hominibus res futuras praesagientibus.’

VI “Homo nobis familiaris, in litterarum cultu non ignobilis magnamque aetatis partem in libris versatus, ‘adiutum,’ inquit, ‘ornatumque volo ire noctes tuas’ et simul dat mihi librum grandi volumine doctrinae omnigenus, ut ipse dicebat, praescatentem, quem sibi elaboratum esse ait ex multis et variis et remotis lectionibus, ut ex eo sumerem, quantum liberet rerum memoria dignarum. Accipio cupidus et libens, tamquam si Copiae cornum nactus essem, et recondo me penitus, ut sine arbitris legam. Atque ibi scripta erant, pro Iuppiter, mera miracula:”

et quam ob causam Telemachus cubans iunctim sibi cubantem Pisistratum non manu adtigerit, sed pedis ictu excitarit;

Atque illud etiam scriptum fuit, quae nomina fuerint sociorum Ulixis, qui a Scylla rapti laceratique sunt;”

et praeterea quibus urbibus regionibusque vocabula iam mutata sint, quod Boeotia ante appellata fuerit ‘Aonia’, quod Aegyptus ‘Aeria’, quod Creta quoque eodem nomine ‘Aeria’ dicta sit, quod Attice ‘Akte’, quod Corinthus ‘Ephyre’, quod Macedonis ‘Emathia’, quod Thessalia ‘Haimonia’, quod Tyros ‘Sarra’, quod Thracia ante ‘Sithonia’ dicta sit, quod Paestum ‘Poseidonion’.”

LIBER XV

II “Nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existumavit reddique eos sensim laetiores atque ad intentiones rursum capiendas fieri habiliores, et simul, si qui penitus in his adfectionum cupiditatumque errores inessent, quos aliquis pudor reverens concelaret, ea omnia sine gravi periculo, libertate per vinum data detegi et ad corrigendum medendumque fieri oportuniora. Atque hoc etiam Plato ibidem dicit, non defugiendas esse neque respuendas huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam neque temperantem satis fideliter visum esse, cuius vita victusque non inter ipsa dam ullum umquam continentem prorsum ac errorum pericula et in mediis voluptatum inlecebris explorata sit. Nam cui libentiae gratiaeque omnes conviviorum incognitae sint quique illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas eiusmodi voluptates aut voluntas tulerit aut casus induxerit aut necessitas compulerit, deleniri plerumque et capi, neque mentem animumque eius consistere, sed vi quadam nova ictum labascere. Congrediendum igitur censuit et, tamquam in acie quadam, cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversum eas non fuga simus tuti nec absentia, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, deluamus.”

XX “Mulieres fere omnes in maiorem modum exosus fuisse dicitur, sive quod natura abhorruit a mulierum coetu sive quod duas simul uxores habuerat, cum id decreto ab Atheniensibus facto ius esset, quarum matrimonii pertaedebat. Eius odii in mulieres Aristophanes quoque meminit”

LIBER XVI

X‘Qui in plebe,’ inquit, ‘Romana tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum aeris in censum deferebant, proletarii appellati sunt, qui vero nullo aut perquam parvo aere censebantur, capite censi vocabantur, extremus autem census capite censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque. Sed quoniam res pecuniaque familiaris obsidis vicem pignerisque esse apud rempublicam videbatur amorisque in patriam fides quaedam in ea firmamentumque erat, neque proletarii neque capite censi milites, nisi in tumultu maximo, scribebantur, quia familia pecuniaque his aut tenuis aut nulla esset….”

“‘…Capite censos autem primus C. Marius, ut quidam ferunt bello Cimbrico, difficillimis reipublicae temporibus, vel potius, ut Sallustius ait, bello Iugurthino, milites scripsisse traditur, cum id factum ante in nulla memoria extaret. <Adsiduus> in XII. Tabulis pro locuplete et facile facienti dictus aut ab assibus, id est, aere dando, cum id tempora reipublicae postularent, aut a muneris pro familiari copia faciendi adsiduitate.’

XVIII ᾿οπτική facit multa demiranda id genus, ut in speculo uno imagines unius rei plures appareant; item ut speculum in loco certo positum nihil imaginet, aliorsum translatum faciat imagines; item si rectus speculum spectes, imago fiat tua eiusmodi, ut caput deorsum videatur, pedes sursum. Reddit etiam causas ea disciplina cur istae quoque visiones fallant, ut quae in aqua conspiciuntur maiora ad oculos fiant, quae procul ab oculis sunt, minora.”

κανονική autem longitudines et altitudines vocis emetitur. Longior mensura vocis ῥυθμός dicitur, μέλος. Est et alia species κανονικῆς, quae appellatur μετρική, per quam syllabarum longarum et brevium et mediocrium iunctura et modus congruens cum principiis geometriae aurium mensura examinatum. ‘Sed haec,’ inquit M. Varro, ‘aut omnino non discimus aut prius desistimus quam intellegamus cur discenda sint. Voluptas autem,’ inquit, ‘vel utilitas talium disciplinarum in postprincipiis existit, cum perfectae absolutaeque sunt; in principiis vero ipsis ineptae et insuaves videntur.’

FINIS.

Deixe um comentário

Este site utiliza o Akismet para reduzir spam. Saiba como seus dados em comentários são processados.

Descubra mais sobre Seclusão Anagógica

Assine agora mesmo para continuar lendo e ter acesso ao arquivo completo.

Continue lendo